15 lumque Eomanum vel flectere vel eompescere grave non fuitat in hoe genere exorando quam parum potuerit res ipsa docuit. Tu nobis mellitis istis verboium globulis l) utrumque sexum pariter tam suaviter demulces, ut victo animo, victarn imo vinetam habeant linguam. Sed de his alias latius. De domo quod scribis. Equidem illud in aurem insusurratum tibi velim, si aedes Berkianae obtingere nobis possent, liberaliter me, eum iis quos ea res tangit, acturum. Velim itaque ut tecte et quasi aliud agens expiscari digneris, num quae spes eius rei affulgeat, nosque eius certiores ut facias. Vel si quae alia domus ibi nobis patere posset, quae rebus nostris non inepta foret; nosti enim pro re nata quale aedifieium frivolis nostris servire posset. Hiems kaec improvisa nos dividitet ecce labuntur interea taeiti dies. Vereor ne forte commoditas domus conducendae elabatur. Nihilominus obtestor quantum possum maxime, ne quid tentes aut itineri te aecingasnisi totum hoc glaciale marmor penitus dissipatum sit, ne forte morbus, periculum, vel aliud, nescio quod, malum quod tibi accidere possit, in nos recidat, odiumque ex eo uxoris et amicorum in me mi- sellum redundet. Salve vir clariss., nam festinat tabellarius utque fmiam kortatur, salve inquam a Tuo ae Tuo J. Cats. VII0 Eebruarii cio 10 cxxm Middelburgi. Haec ubi lecta tibi Veneris tradenda Marito. Adres Ernstfeste hoochgeleerde seer achtbaere heer D. Adeiaen Blijenbuech Eentmeester vanden Alblasser Weert Tot Dordrecht. Petronius, Satyricon c. I.

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1912 | | pagina 71